- METON
- METONAstrologus, ex his unus, qui Atheniensibus adscriptus fuit, navigaturis in expeditionem Siciliae, qui onus detrectare cupiens, tempestatem futuram praedixit: cumque propterea minime proficeret, simulavit insaniam, atque hoc modô missionem impetravit. Edidit an. 331. Urb. Cond. suam Enneadeceterida, i. e. Cyclum 19. annorum, quô solis Lunaeque motum conciliare conatus est. Quod factum secundum Ptolom. An. 316. Nabonassaris, seu 4. an. Olymp. 86. sub Archonte Apsende. Socium observationum Solarium Euctaemonem habuit. Meminit huius Metonis, Festus Avienus in Arateis cum aitIllius ad numerosa prolixa decennia rursumAbiecisse Meton, etc.Ptol. l. 3. Almagesti. Suid. Scalig. de Emend. Temp. l. 2. Petav. Part. 2. de doctr. temp. l. 1. c. 2. et in Uranolog. l. 6. c. 2. Langius, de ann. Christi l. 1. c. 12. et 13. Ricciolus Chron. Refor. l. 1. c. 19. Voss. de Scient. Mathem. c. 33. §. 11. Aelian. Var. Hist. l. 10. c. 7. et l. 13. c. 12. Ubi autem peridous haec figenda, inter eruditos non convenit; quamvis Avienus supra laudatus id decidisse videatur, verbis hisce ibidem:Sed primaeva Meton exordia sumpsit ab anno,Torreret rutilo cum Phoebus sidere cancrum.Nicolaus Lloydius. Ceterum Pausaniae fuit fil. et Olymp. 87. an. 1. Nabonassari an. 317. Urb. Cond. 322. solstitium Athenis cum Euctemone observavit: ac eôdem vel praecedente annô publicavit suam Ε᾿ννεακαιδεκαετηρίδα, atque ita emendavit Octaeteridem, a Cleostrato introductam Olymp. 61. an. 2. et ab Harpalo exactius elaboratam, cum tetraeteride prius, quae Elidensis Olympias dicta est, Graeci uterentur. Est vero haec Enneacaedecaet eris dierum solidorum 6940. hodieque Aureus numerus appellatur. Gerh. Ioh. Voss. de Scient. Mathem. c. 33. §. 16. Vide quoque infra vode Phainus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.